monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 354

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 354
Interest autem inter divisionem et partitionem, quod in divisione per formas currimus, in partitione per partes. formae autem sunt, quae generi subiciuntur et eius definitionem tenere possunt et nomen. partes sunt, quae in toto sunt et definitionem numquam, nomen interdum totius recipere possunt. possumus tamen unam eandemque rem et pro genere et pro toto accipere, sed alia quadam vi; ut est homo, quem si in adulescentem, senem et puerum dividere voluerimus, genus est et formae eius; quem si in caput, pedes et manus partiri voluerimus, totum est et partes eius, quia adulescens, senex et puer, quas formas esse diximus, et nomen hominis recipiunt et definitionem, ut et senex dicatur homo, animal rationale, mortale, et puer et adulescens. caput vero et pedes, quas partes esse diximus, neque definitionem hominis neque nomen accipere possunt, quia nec caput potest dici homo, animal risibile, nec pedes nec manus.